NOCTUA

NOCTUA
NOCTUA
Hebr. Thinsemeth, tamquam stupendae et mirabilis iis scil. aviculis, quas stupore perculsas ad se convertit. Insolitâ enim eius forma reliquae aves obstupescunt: quam sic describit non illepidâ fabellâ Gregor. Nazianzenus, Carm. 22.
Τὴν γλαῦκ᾿ ἐπέσκωπτέ τις᾿ ἥδ᾿ ἐφύγγανε
Τῶν σκωμμάτων ἕκαςον ἐυςόκῳ λόγῳ.
Ὅςςον κάρηιον! Τοῦ Διὸς δὲ πηλίκον.
Ἡ γλαυκότης δε! Τοῦτο τῆς Γλαυκώπιδος᾿
Φθέγγῃ δύσηχον. ἡ δὲ κίττα καὶ πλέον.
Τὸ λεπτόπουν πῶς; ψὴρ δέ σοι τί φαίνεται;
Ἐπεὶ δὲ πάντα διέδρασε ῤαδίως,
Ἑνὶ κρατεῖται, καὶ σοφήπερ οὖσ᾿ ὁμῶς.
Ἀλλ᾿ ὡς σοφη, σκόπησον᾿ ὡς τούτων μὲν ἕν
Ἑνὶ πρόσεςι, σοὶ δ᾿ ἅπαντα καὶ λίαν,
Γλαυκὴ, δύσηχος, λεπτόπους, βρύκρανος.
Τούτοις ἀπῆλθεν ἐντραπεῖσ᾿ ἡ φιλτάτη.
Noctuam irridebat aliquis. Illa autem eludebat
Scommatum unumquodque sollerti sermone.
Quale caput! Iovis autem (caput) quale est?
Glaucedo autem! Hoc proprium caesiis oculis Deae (Minervae)
Cantas insuaviter! Pica etiam insuavis.
Pedis tenuitas quanta! de Sturno quid tibi videtur?
Postquam autem omnia elusisset facile.
In uno victa est, quantumvis sapiens.
Sed, ut sapiens, animadverte horum quidem singula
Singulis inesse, in te vero omnia et supra modum,
Cum et glauca sis, et cantu rudis, pede tenuis et capite gravis.
Ad quae verba pudore suffusa abiit bona noctua.
Hinc Aucupibus, ad alias aves capiendas usui est, ut quae eius stupore detentae in eorum potestatem veniunt. Aristoteles, Historiae l. 6. c. 1. Τὰ ἄλλα ὀρνίθια τὴν γλαῦκα περιπέτεται, ὃ καλεῖται Θαυμάζειν᾿ καὶ προσπετόμενα τίλλουσἰ διὸ οἱ ὁρνιθοθῆραι θηρεύουσιν αὐτῇ παντοδαπὰ ὀρνίθια. Coeterae aviculae noctuam circumvolant, quod mirari vocatur, advolantesque vellicant. Quapropter aucupes eâ venantur aviculas omne genus. Inde Aelian. Histor. Animal. l. 1. c. 29. Ἁιμύλον ζῶον καὶ ἐοικὸς ταῖς φαρμακίσιν ἡ γλαὺξ, Pellax animal et veneficis simile est noctua. Et postquam ab Aucupibus citcumferri docuit, ut illis sit pro illice, Noctu quidem, addit, ipsis vigilat et voce, ut cantu quôdam Magicô blandô et pellaci occulte sparô, aves allicit et sibi assidere facit. Interdiu vero alias avibus offert illecebras et in aliam atque aliam speciem vultum convertens, quia bus capiuntur et detinentur omnes aviculae iuniores, spectaculô et illecebris retentae, per ea, in quae se transformat. Similiter Petrus Crescentiensis de Plantis et Animalibus l. 10. c. 16. quod est de gimo et gimetta, i. e. noctua mare et femina, Admirantur ait, illas reliquae aves et videre cupiunt ceu rem novam ac insolitam.
Quamobrem hemines videntes alias volucres circumvolare gimo et gemittae, et eas cum aviditate plurima intueri, excogitaverunt novum aucupii modum: nempe, ut his avibus ad spectaculum propositis, allectas coeteras vistô, aut retibus, sibi quaerant. Cuius aucupii meminit quoque Palladius l. 10. c. 12. Nunc (Septembri mense) in amitibus apparetur aucupium noctuae coeteraque instrumenta capturae, ut circa Calendus exerceantur Octobres, etc. Vidc Sam. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 2. c. 23. Gallii hoc Aucupii genus pipatam vocant, a pipatu avium, noctuam circumvolitantium. Inde piper, pro decipere, quod Aucupum proprium est. Cato Disticla. n. 27.
———— Volucrem dum decipit auceps.
Vide Salmas. ad Solin. p. 444. Coeterum Noctua Minervae, τῇ Α᾿θηνᾷ, sacra, et proinde Atheniensibus militare signum, Alex. ab Alexandro Genial. Dier. l. 4. c. 2. volatusque eius victotiae omen habitum est, Plut. Pericle: quam ob causam eâ pecuniam iidem signârunt, Sabellic. l. 9. Enn. 3. Contra Samii captivis Atheniensibus, ignominiae ergo, noctuae figuram inusserunt, uti apud eundem Alexandr. videre est, ubi supra l. 5. c. 18. etc. Plura de hac ave nocturna, cum reliquis sui generis in veteri Lege inter immundas reccnsita, eius inprimis visu interdiu hebete, noctu perspicaci, sollertia item, generositate et cum aquilis certamine, vide apud Voss. de Idolol. l. 3. c. 81. 82. 87. et 97.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Noctua — ? Noctua Совка ленточная большая Научная классификация Царс …   Википедия

  • Noctua — Noctua …   Wikipédia en Français

  • Noctua — may refer to: Noctua (company), a computer hardware company Noctua (constellation), an archaic constellation Noctua (moth), a genus of moths This disambiguation page lists articles associated with the same title. If an …   Wikipedia

  • Noctŭa — (lat.), 1) Nachteule; 2) so v.w. Habichtseule; 3) so v.w. Eulchen; 4) alte, bes. attische Münzen, mit der Eule im Revers …   Pierer's Universal-Lexikon

  • noctua — s. f. [Entomologia] Gênero de insetos lepidópteros noturnos …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • Noctua — Hibou Noctua pronuba …   Wikipédia en Français

  • Noctua — noun type genus of the Noctuidae: moths whose larvae are cutworms • Syn: ↑genus Noctua • Hypernyms: ↑arthropod genus • Member Holonyms: ↑Noctuidae, ↑family Noctuidae …   Useful english dictionary

  • Noctua (moth) — Noctua Noctua janthe Scientific classification Kingdom: Animalia …   Wikipedia

  • Noctua interposita — Systematik Familie: Eulenfalter (Noctuidae) Unterfamilie: Noctuina …   Deutsch Wikipedia

  • Noctua Comes — Noctua comes …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”